Br. 10. U DUBROVNIKU, 10. OKTOBRA 1920.

God. XX.

LIST DUBROVAČKE

NORUPIJE

(SLUŽBENO GLASILO | ZA BISKUPIJE KOTORSKU | HVHRSKU).

Deus....ipse sapientiae dux est et sapientium emendator.

Sap. 7,15.

o e

Izlazi počeikom svakoga mjeseca, — Cijena 10 K. na godinu.— Pisma i novci šalju se na Biskupsku Kurlju,

—_- —_

Motu proprio
De sacris solemnibus anni quinquagesimi ex quo S. Ioseph B. M. V. sponsus Ecclesiae catholicae

Patronus renuntiatus est.
BENEDICTUS PP. XV.

Bonum sane et salutare fuit nomini christiano
quod Decessor Noster immortalis memoriae Pius IX.
castissimum Virginis Deiparae Sponsum eundemque
Verbi Incarnati Nutricium Ioseph Ecclesiae Calholicae
Patronum declaravit; quae res quoniam decembri pro-
ximo quinquagiuta erunt anni cum auspicato evenerit,

vehementer utile futurum ducimus, si ea toto orbe
terrarum solemni commemoratione celebretur.

Respicientibus quidem hoc  spalium praeleriti
temporis, obversatur_ Nobis ante oculos continuatio
quaedam  seriesque. pie. institutorum, quae. cultum
sanctissimi Patriarchae apud Christi fideles. sensim
usque adhuc crevisse indicent; verum, intuentivus
rerum acerbitates quibus hodie humanum genus con-
flictatur, hanc ipsam pietatem multo studiosius ioveri
in populis, multoque  latius propagari appari opor-
tere. — Etenim post tam gravem belli contentionem,
quid ad communem ordinis iranquillitatem restituen-
dam deesset, ostendimus nuper encyclicis illis liiteris
de pacis reconciliatione christiana, in quibus civiles
 potissimum tum popuiorum tum hominum inter ipsos
rationes consideravimus. Nunc autem eltera est per:
turbationis causa attendenda eaque icnge maior, ut-
pote quae in venis atque visceribus humanae socie-
tatis insideat. Scilicet eo tempore calamitas belli gen-
tes occupavit, cum penitus eas naturalismus intecerat
maxima illa saeculi lues, quae, ubi invaluit, caele-
stium bonorum desiderium debilitat, flammam divinae
caritatis opprimit, hominem sananti et elevanti Chrisli
graliae subtrahit, eumque, fidei lumine denique orba-
tum et solis naturae infirmis corruptisque viribus in-
= structum, effrenatis animi cupiditatibus permittit. Con-

versa igithr unice studia ad res cađucas nimis mulli
mortale$ cum" haberent, cumque  proletarios inter et
locupletes 'infensissimae aemulationes et simultates
intercederent, mutuas classium inimicitias adauxit acrio-
resque reddidit: belli“ diuturnitas et magnitudo, ideo
praesertim quod hinc intolerandam multituđini anno-

nae caritatem, illinc subitam fortunarum  aifluentiam
perpaucis aftulit.

Accedit eo in cumulum, ut coniugalis fidei san-
ctitas patriaeque potestatis verecundia non parum de-
trimenti apud plurimos bello ceperint, propterea quod
et alterius coniugi3 longinquitas officiorum vincula in
altero relaxaret, et custodis absentia_ liemeritatem ma-
xime puellarum ad indulgendum sibi licentius impel-
leret. — Itaque dolendum est multo esse magis, quam
antea, corruptos depravatosque mores, eaque re ipsam
causam  socialem quae dicitur, ingravescere in dies
adeo ut extrema iam sint malorum  extimescenda. Est
enim flagitiosissimi cuiusque votis atque exspectationi
maturus ortus cuiusdam universalis reipublicae, quae
perfecta._ hominum  aequalitate et bonorum commu-
nione, iamquam  principiis. iunitatur, et iu qua nec
ulla sint nationum. discrimina, nec patris. in filios, nec
publicae_potestatis in cives, nec Dei agnoscatur in
homines consociatos. auctoritas. Haec si deducantur
in usum miros terrores sequi. necesse est: et. e0s
nunc quidem non exigua Europae pars experitur ac
sentit. Atqui condicivnem eiusmodi ceteris etiam po-
pulis quaeri  videmus, concitatisque paucorum furore
et audacia plebibus, magnas hic illic turbas subinđe
exsistere.

Equidem hoc rerum cursu Nos in primis solli-
citi, Ecclesiae filios sui commonefacere officii ex occa-
sione haud praetermisimus, ut đatis proxime ad Epi-
scopum Bergomatium liticris, itemque ad Venetae re-
gionis Episcopos. lam eandem ob causam ut nostros
homines, quodquod ubique sunt, qui manu et labore
victum sibi comparant, in ofticio _ret neamus, eosque
a contagione socialismi, quo nihil christianae sapien-
tiae est inimicius, intactos conservemus, eisdem prae-
sertim Sanctum loseph perstudiose propon mus, quem
peculiarem et vilae ducem observent et patronum colant.

Is enim simili, atque ipsi, vitae genere aetatem
exegit: cuius ratione "aChristus Deus, cim esset