- U DUBROVNIKU, 1. OKTOBRA 1919.

God. XIX.

IBROVA

w

NE BISKUPIJE:

sLožBENo GLASILO | ZA BISKUPIJE KOTORSKU | HVHRSKU).

Deus... . ipse sapientiae dux est et sapientium emendator.

Sap. 7. 15.

Izlazi početkom svakoga mjeseca. — Cijena 4 Kr. na godinu.— Pisma i novci šalju se na Biskupsku Kuriju.

Sv. 0. P. Benedikt XV. o istočnoj crkvi.

U tajnom konsistoriju, koji je bio dne 10 marta
0. £., držao je sv. O. P. Benedikt XV. slijedeću
alokuciju o prilikama istočne Crkve.

Venerabiles Fratres,

Auntcquam Ordinem  suppleamus  Episcoporum,
quae potissimum causa est cur vos kodierno die com-
vocavimus, placet vos alloqui, ut de Orientis chri-
stiani rebus Nostras pro apostolico ollicio curas cogi-
talionesque vobiscum communicemus. — Orientalem
quidem Ecclesiam peculiari quodam studio semper
prosecuti sunt Romani Pontifices; qui cum, universi-
tatem dominici gregis gubernantes, particularium Eccle-
siarum saluti et incremento coinsulerent, par erat et
consentaneum ut singulariter  Ecclesiam  foverent re-

gionis eius quam consummata ibidem humani generis |
redemptio nobilitasset, et in qua ab ipsis christianae
rei primordiis iniecta apostolatus et mariyrii semina

praeclarissimos sanctimoniae sapientiaeque iructus ge-
nuissent. Etenim dum sancte in unitate permansit, mi-
rifice ea floruit Ecclesia,

ct doctrinae lumina Basilius, Athanasius, ulerque Gre-

gorius et Chrysostomus christianum orbem illustrarent. |

Quae vetustatis decora Nostri decessores numquani
negligere visi sunt; nec solum orientalium mores et
instituta, seorsum a latinis, Conservanda, sed etiam
eorum ritus, nobiles certe ac splendidos, incorrupte
et integre retinendos curarunt, quo scilicet Sponsa
Christi »in vestitu deaurato circumdata varietate« suam
melius pulcritudinem ostenderet.
ipsa Urbe, iussu nimirum et auctoritate Sedis Apo-
stolicae, celebrari consuevisse notum est, itemque
sanctos Orientis Pontifices et Doctores in Culendarium
Ecclesiae Romanae vsse relatos, eorumque homiliis
latinam ornatam liturgiam. Ceterum exstant pontificiae
providentiae documenta non pauca vel ad prosperita-

tem Orientalis Ecclesiae variis modis promovendam,

vel ad illas Christianorum sedes tutandas quae tam
crebris hostium incursionibus paterent. Nec sane hic

.attinet commemorare' magna et paterna hortamenta.

cam huic Apostolicae Sedi.
eximios Pontifices daret, cumque illa ingenii, virtutis

Quos ritus in hac

Decessorum ad Ecclesias dissidentes, ut ad hoc uni-
tatis vitaeque centrum, unde misere secesšerant redi-
tum maturarent, ed vetera illa obsequii et obeđientiae
in hanc beati Petri Cathedram officia repeterent, cuius
quidem Graeci Patres in Conciliis gecumenicis Ephe-
sino et Chalcedonensi  exempla, dederant luculen-

tissima.
Nos vero, ad gubernacula huius Ecclesiae Ro-

manae quae »radix et matrix est Ecclesiae Catholi-
Cae«, ut, inscrutabili Dei consilio, collocati sumus,
oculos animumque ad Orientis Ecclesias tum quae
cum hac Apostolica Sede, unde unitas sacerdotalis
exorta est, copulantur, tum quae sese ab ipsa segre-
garunt, studiose convertimus, et, Decessorum vestigia
perse quentes, utrumque habuimus propositum, alteras
in pristinam dignitatem restituere, ad fidei unitatem
alteras revocare.

Primum igitur Ecclesiae Orientalis negotiis trac-
tandis propriam S. Congregationem constituimus: de-
inde latinis pariter_ et graecis vel dissidentibus, stu-
diorum domum aperuimus, ubi altiorem čopiosiorem-
que sibi Orientis christiani cognitionem et scientiam
compararent. Quam domum Instituti Pontificii titulo
decoravimus, peculiare ipsius suscipientes pairocinium :
eius auten1 Congregationis Nobismet ipsis Nostrisque
successoribus praefecturam reservavimus ideo ut Nostra

erga Orientales &e$set benevoleniia tes$tatior.

Sed non satis habuimus Ecclesiae Orientalis uti-
litati in futurum prospicere, quo quidem spectat In-
stitutum quod diximus; omnem quoque operam No-
stram opemque pro viribus contulimus ad levandam
imalorum molem quibus eae gentes, quoad furor belli
insedit, laborarent in Russiae finibu$, in Balcanis et
in ditione Turcarum. Naimnque hic gentem universam
videbamus prope ad internećionem redigi; illic com-

 pulsos catervatim domos deserere, sese in morites re-

cipere ibique temporis inclementia et inedia confici;
passim Christicolarum coetus dissolvi, saćerdotes eiici
in carceresque detrudi, templa, coenobia, scholas, hospi-
tia in profanos usus converti; Ecclesiae denique bona
et privatorum diripi ac dissipari. His omnibus malis,